라틴어 문장 검색

et ne tot annorum clades utriusque gentis laboresque actos nunc referam, quibus nequiverint tamen dura illa pectora vinci, proximo anno Samnites in Sentinati agro, in Paelignis, ad Tifernum, Stellatibus campis, suis ipsi legionibus mixti alienis, ab quattuor exercitibus, quattuor ducibus Romanis caesi fuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 449:1)
nec sustinuissent primum clamorem atque impetum Romanorum, per aliquot iam annos vinci adsueti, ni potentior alius metus insidens pectoribus a fuga retineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 596:1)
mirari se quinam pectora semper impavida repens terror invaserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 297:1)
ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt - et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri, - tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia essent, et simul lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 578:1)
atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 105:1)
Claudi, cui suos ante prima signa adhortanti sub laevo umero summum pectus gaeso ictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 79:2)
atque ita gladio quem veste texerat per adversum pectus transfixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 219:1)
non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnibus supplicia et foeda mors ob oculos erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 298:1)
paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum alios ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 568:1)
scire ferarum modo, quae claustris aut vinculis teneantur, ingentes iam diu iras eum in pectore volvere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 204:2)
oblivio deorum capiat pectora vestra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 582:2)
cuius capti tumultum ubi ex pavido clamore fugientium accepit rex, traiecit ferro pectus, ne vivus caperetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 127:1)
Bromia Spes atque opes vitae meae iacent sepultae in pectore, neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 11)
nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore, quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2195)
ita mihi pectus peracuit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 49)

SEARCH

MENU NAVIGATION