라틴어 문장 검색

huius autem rei tres partes sunt, una salutatorum [cum domum veniunt], altera deductorum, tertia adsectatorum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 1:3)
haec tria sunt, unum quos laesisti, alterum qui sine causa non amant, tertium qui competitorum valde amici sunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 9:1)
nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 128:3)
atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 141:1)
namque in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eae sunt in verbo sole sive ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 178:1)
trium porro, de quibus loquor, media longa aut acuta aut flexa erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 178:2)
haec tria genera quidam deducunt a soloecismo, et adiectionis vitium πλεονασμόν, detractionis ἔλλειψιν, inversionis vocant, quae si in speciem soloecismi cadat, quoque eodem appellari modo posse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 188:1)
nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 214:1)
quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui lupercalia aeque tres partes orationis esse contendant, quasi per caprum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 214:2)
et subura, cum tribus litteris notatur, c tertiam ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 295:3)
et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres accepimus species, fabulam, quae versatur in tragoediis atque carminibus, non a veritate modo sed etiam a forma veritatis remota;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 46:1)
nam et genera sunt tria, sacri, publici, privati iuris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 77:5)
nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 276:1)
si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia maxime eius usus actu continetur atque est in eo frequentissima, dicatur activa vel administrativa, nam et hoc eiusdem rei nomen est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 317:2)
Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 356:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION