라틴어 문장 검색

deflectemus in Tuscos, non ut agros remque familiarem oculis subiciamus - id enim postponi potest -, sed ut fungamur necessario officio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 3:2)
A latere triclinii quod fenestris caret, scalae convivio utilia secretiore ambitu suggerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:1)
sed satius est et haec dici quam non dici necessaria.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 8:4)
Habet hoc sollicitudo, quod omnia necessaria putat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 9 2:1)
Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum vel ex Latino vertere in Graecum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 2:1)
Praeterea, si datur Homero et mollia vocabula et Graeca ad levitatem versus contrahere extendere inflectere, cur tibi similis audentia praesertim non delicata sed necessaria non detur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 4:2)
'Utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem praemiaque merentium illustrari ubique et maxime iis locis, quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea quae X. kal.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:3)
aut necessario quidquid scripserimus boni malive delebimus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 15 2:3)
Qua industria qua modestia quaestor, consulibus suis - et plures habuit - non minus iucundus et gratus quam utilis fuit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Ago gratias, domine, quod et ius Quiritium libertis necessariae mihi feminae et civitatem Romanam Arpocrati, iatraliptae meo, sine mora indulsisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61)
quod ex ipso tractatu magis ac magis necessarium intellego.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A 3:2)
Dispice, domine, an necessarium putes mittere huc mensorem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 B 2:1)
TRAIANUS PLINIO Si instructio novi balinei oneratura vires Prusensium non est, possumus desiderio eorum indulgere, modo ne quid ideo aut intribuatur aut minus illis in posterum fiat ad necessarias erogationes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 241)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Maximus libertus et procurator tuus, domine, praeter decem beneficiarios, quos assignari a me Gemellino optimo viro iussisti, sibi quoque confirmat necessarios esse milites sex.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 271)
Necessario ergo rem totam, dum te consulerem, in suspenso reliqui.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION