라틴어 문장 검색

Et aliis Germanorum populis usurpatum raro et privata cuiusque audentia apud Chattos in consensum vertit, ut primum adoleverint, crinem barbamque submittere, nec nisi hoste caeso exuere votivum obligatumque virtuti oris habitum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 1:1)
prout ad quemque venere, aluntur, prodigi alieni, contemptores sui, donec exsanguis senectus tam durae virtuti impares faciat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 5:2)
id praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per iniurias adsequuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 4:1)
praecipua Marcomanorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis virtute parta.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 42장 1:2)
Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quamquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 1:1)
sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae tantum conscientiae pretio ducebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 2:1)
adeo virtutes isdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 3:2)
tam saeva et infesta virtutibus tempora.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 4:2)
pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris meritus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 1:2)
tum de salute, mox de victoria certavere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 4:1)
habuerunt virtutes spatium exemplorum, sed primo Cerialis labores modo et discrimina, mox et gloriam communicabat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 2:2)
ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando extra invidiam nec extra gloriam erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 3:3)
integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre iniuria virtutum fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 4:2)
ne famam quidem, cui saepe etiam boni indulgent, ostentanda virtute aut per artem quaesivit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 5:1)
mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION