라틴어 문장 검색

Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus omnia docetur ac nihilo minus, immo tanto magis conducit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 7:1)
Tum illi quoque qui auctoritate eius trahebantur, transeunte illo destituti reliquerunt sententiam ab ipso auctore desertam, secutique sunt quasi transfugam quem ducem sequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 25:1)
Magna auctori fides:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:3)
Is tamen auctor, cui bene vel historiam scripturus credidisses.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:5)
Addebat fidem, quod credibile erat neminem hoc ausum sine auctore.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 5:2)
Erit autem vel hoc maxime corrigendum, quod qui damnati ad poenam erant, non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed etiam in condicionem proborum ministrorum retrahuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 1:1)
Qui igitur intra hos proximos decem annos damnati nec ullo idoneo auctore liberati sunt, hos oportebit poenae suae reddi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum citarem iudices, domine, conventum incohaturus, Flavius Archippus vacationem petere coepit ut philosophus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 581)
EPISTULA DOMITIANI AD TERENTIUM MAXIMUM Flavius Archippus philosophus impetravit a me, ut agrum ei ad c circa Prusiadam, patriam suam, emi iuberem, cuius reditu suos alere posset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 4:3)
EIUSDEM AD LAPPIUM MAXIMUM Archippum philosophum, bonum virum et professioni suae etiam moribus respondentem, commendatum habeas velim, mi Maxime, et plenam ei humanitatem tuam praestes in iis, quae verecunde a te desideraverit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 5:3)
Ego interim Calpurnio Macro clarissimo viro auctore te scripsi, ut libratorem quam maxime idoneum mitteret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 5:3)
Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 5:1)
Sine auctore vero propositi libelli nullo crimine locum habere debent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Diem, quo in te tutela generis humani felicissima successione translata est, debita religione celebravimus, commendantes dis imperii tui auctoribus et vota publica et gaudia.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1021)
hoc illi praetulit auctor opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, EPIGRAMMA IPSIUS2)

SEARCH

MENU NAVIGATION