라틴어 문장 검색

si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cavendum populo censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 721:1)
nunc autem, cum prope gloriati sint quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus, sed etiam iis qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt ignorare patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 724:2)
quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 737:1)
ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 744:1)
quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 749:2)
tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse nec censuisse redimendos senatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 752:1)
de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, victosque paucis sententiis qui dedendos censuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 753:1)
quod de quoque censueritis fiet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 29:2)
si de iis quae Mago postulat refertis, nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 161:2)
in hac cotidiana duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse ut, cum Romana acies egressa portis foret, inpedimenta eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 200:1)
ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 202:1)
media porta robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis novos milites levemque armaturam ac sociorum equites statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 203:3)
propugnacula adversus vineas statuere, transversis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire, pudor etiam Hannibalem ab incepto avertit, castrisque communitis ac praesidio modico inposito, ne omissa res videretur, in hiberna Capuam concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 234:1)
statua eius indicio fuit Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite, cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio fuerint votum solvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 260:1)
vicit tamen ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 270:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION