라틴어 문장 검색

Botherus igitur in una turrium civitatis firmissima hospitatus, cives habens suspectos, eo praecipue quod Christiani essent, Brodoan principi civitatis Alapiae occulte nuntios direxit, ut subito congregatis copiis descendens, civitatem Femiam occuparet et expugnaret, atque dextris invicem datis, civitatem et regionem obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:1)
Haec Christiani et Armenii cives intelligentes, exterriti sunt vehementer, eo quod [0663B] rursus dominio gentilis tyranni Brodoan subderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:2)
Et sub manu traditoris Botheri constituti, Tankrado nuntios dirigunt, eo quod vir Christianus et bellator praecipuus fuerit, quatenus assumptis viribus et sociis, ad eos transiens, primatum civitatis et regionis apprehenderet ac deinceps obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:3)
Dehinc Tankradus a suis consilio accepto, eo quod longae obsidionis taedio fatigati essent, et jam usque ad Augustum mensem consedissent, petitioni Botheri et civium acquievit, videlicet ut Bothero dextram daret, civibus parceret, urbem pacifice intraret, redditamque obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:5)
- Quod rex Baldewinus negotiatores Babyloniae juxta Jordanem invaserit et exspoliaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 69:2)
- Quod Boemundus de Italia cum exercitu reversus, Dyrrhachium, Graecorum urbem, obsederit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 77:3)
- Quod Christiani navale certamen inierunt contra Babylonios, in auxilium Sidoniis missos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 95:3)
Interea in urbe Accaron gravis luctus et desolatio erat inter viros et mulieres, eo quod de vita et salute regis universa eos latebant adhuc, et multos suorum cecidisse, ac omnem apparatum navium castrorumque in flammas redactum audierant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 102:1)
Tunc quidam, Dochinus nomine, praeses Damasci ac princeps militiae Turcorum, triginta millia bysantiorum a primis et incolis civitatis requisivit, eo quod in auxilium eorum accersiti fuissent, et Baldewinus rex, audito eorum adventu, obsidionem distulisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:3)
Sed civitates quod requiritis, si fratrem meum uterinum totamque parentelam, et cunctos primores Christianae plebis in vinculis vestris teneretis, nunquam has pro aliqua salute vitae illorum redderemus, nedum pro solo homine:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:6)
- Quod Willhelmus, comes ae Sartangis, rege Damascenorum devicto, praesidium Archas obsederit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 1:2)
- Quod idem praesidium fame superatum Willhelmus obtinuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 3:2)
Quod ita actum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 4:2)
Verum si ei in animo sederet, Gybel se obsidere et apprehendere promittebat, eo quod civitas esset Sarracenorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:5)
CAP. X. - Quod rex Baldewinus Willhelmum et Tankradum apud Tripolin occurrere mandavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION