라틴어 문장 검색

eam porro naturam esse quattuor omnia gignentium corporum, ut, quasi partita habeant inter se ac divisa momenta, terrena et umida suopte nutu et suo pondere ad paris angulos in terram et in mare ferantur, reliquae duae partes, una ignea altera animalis, ut illae superiores in medium locum mundi gravitate ferantur et pondere, sic hae rursum rectis lineis in caelestem locum subvolent, sive ipsa natura superiora adpetente sive quod a gravioribus leviora natura repellantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:7)
liberatos enim se per eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno et diurno ac nocturno metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:2)
Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut ego aut poëtam grave plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 63:1)
talis enim interitus non est sine gravi sensu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:10)
At, qui/ labores mo/rte finisse/t gravis, Hunc o/mni amicos lau/de et laetitia e/xsequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:3)
num igitur fortem virum, num magno animo, num patientem, num gravem, num humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam illum - ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:1)
labor est functio quaedam vel animi vel corporis gravioris operis et muneris, dolor autem motus asper in corpore alienus a sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:3)
tune, cum pueros Lacedaemone, adulescentis Olympiae, barbaros in harena videris excipientis gravissimas plagas et ferentis silentio, si te forte dolor aliquis pervellerit, exclamabis ut mulier, non constanter et sedate feres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 46:2)
itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat, cuius in primis laudabat illud, quod diceret eosdem labores non esse aeque gravis imperatori et militi, quod ipse honos laborem leviorem faceret imperatorium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:8)
quibus duobus morbis, ut omittam alios, aegritudine et cupiditate, qui tandem possunt in corpore esse graviores?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 5:3)
quasi vero atra bili solum mens ac non saepe vel iracundia graviore vel timore vel dolore moveatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:14)
nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:4)
videntur enim omnia repentina graviora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:5)
ergo id quidem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint inprovisa graviora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:5)
quodsi cui, ut ait idem, simul animus cum re concidit, a gravibus illis antiquis philosophis petenda medicina est, non ab his voluptariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION