라틴어 문장 검색

At id ipsum negat contra leges licuisse Decius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:9)
de ipso [enim] universo genere infinita quaestio est, num poena videatur esse adficiendus, qui civem ex senatus consulto patriae conservandae causa interemerit, cum id per leges non liceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 134:2)
Quin etiam in eis ipsis, ubi de facto ambigitur, ceperitne pecunias contra leges [P.] Decius, argumenta et criminum et defensionis revocentur oportet ad genus et [ad] naturam universam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 135:1)
Gracchi mortem saepe in contionibus deplorasti, quod P. Africani necis socius fuisti, quod eam legem in tribunatu tulisti, quod semper a bonis dissedisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 170:7)
plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici formula aut legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:3)
Sic in illa omni defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur, ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiestatem explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:3)
cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 223:4)
ex quo sunt non nulli, qui tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:5)
Ex immutatione, ut olim Rusca cum legem ferret annalem, dissuasor M. Servilius "dic mihi," inquit "M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, ut ceteris fecisti?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 261:2)
Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" inquit "Luculli pecus illud;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 284:1)
" Saepe etiam sententiose ridicula dicuntur, ut M. Cincius, quo die legem de donis et muneribus tulit, cum C. Cento prodisset et satis contumeliose "quid fers, Cinciole?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 286:3)
cui disciplina fuerit forum, magister usus et leges et instituta populi Romani mosque maiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 74:4)
illa vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum, officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae animos, quae vitam continet, originem, vim mutationesque teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam regat, omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 76:1)
aut, quae sit origo cuiusque rei, ut quod sit initium legum aut rerum publicarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 114:4)
nam exsultantem te et praefidentem tibi repriment validae legum habenae atque imperi insistent iugo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 166:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION