라틴어 문장 검색

egregium opus pari iugo ducet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 16:5)
Ergo et supra humana est et par sibi in omni statu rerum, sive secundo cursu vita procedit, sive fluctuatur et it per adversa ac difficilia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 4:2)
Nullum animal alteri par est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 15:5)
Exegit a se, ut quae alia erant, et dissimilia essent et inparia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 16:7)
virtutes omnes, ut dicitis, pares sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 16:8)
O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas milite provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 30:1)
Pecunia, ingens generis humani bonum, Cui non voluptas matris aut blandae potest Par esse prolis, non sacer meritis parens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 14:10)
pares erimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 20:6)
Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:2)
Fac me fortiorem, fac securiorem, fac fortunae parem, fac superiorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 33:7)
Quaeris, quali mensa, quali argento, quam paribus ministeriis et levibus adferatur cibus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 13:1)
Praeterea idem erat semper et in omni actu par sibi, iam non consilio bonus, sed more eo perductus, ut non tantum recte facere posset, sed nisi recte facere non posset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 10:2)
alius prodit atque alius et, quo turpius nihil iudico, impar sibi est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 22:2)
Cum te ad velocitatem paraveris, par lepusculo non eris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:7)
iuncta Menelao redit quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.
(세네카, 아가멤논 6:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION