라틴어 문장 검색

Tum Catulus 'ego vero' inquit 'in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cum inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque a doctrina non delatum esse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 126:1)
" Atque utroque in genere et similitudinis et dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut eventis et fictae narrationes saepe ponendae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 169:3)
In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda [sunt] et exitus item spissi et producti esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 213:1)
Leve nomen habet utraque res.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 218:3)
non enim fere quisquam reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excellens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:5)
Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque lusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 222:4)
Qua re tibi, Antoni, utrumque adsentior et multum facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo posse tradi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:4)
in quo non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque, ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 239:3)
et utrumque ex eo, quod in claudicatione animad- verti potuit, est ductum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 249:10)
at utrumque genus continet verbi ad litteram immutati similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 249:14)
nulla enim fere potest res in dicendi disceptationem aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque, sed, quantum habeat, id refert;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 291:4)
non quin enitendum sit in utroque, sed tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam non profuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:3)
uterque enim istorum non mihi attulit aliquam, sed suam significavit facultatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 300:5)
itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commovendos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 312:1)
dum illud tamen in utroque teneatur, ut ea, quae excellent, serventur etiam ad perorandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 314:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION