라틴어 문장 검색

qui ubi redierunt rettuleruntque eo se unde in omnes partes circumspectus esset longe lateque silentium ac solitudinem vidisse, extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 485:1)
sed via una et ea ipsa praeter hostes erat, qua ingressi praebuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 494:3)
et iam breviore intervallo certiora intuentes, vallum secum portare Samnitem adfirmant nec dubium esse quin castra circumvallaturi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 502:1)
et hic arma et viros invenies nec vivo consule tuo nisi victor castra intrabis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 518:2)
ibi mediis fere castris locus est consaeptus cratibus pluteisque et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnes pariter partis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 552:1)
quodcumque inciperetur remittereturque, omnium rerum etiam parvarum eventus perferebatur inde in altera Romana castra, quae viginti milium spatio aberant, et absentis collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus, intentiorque Carvilius, quo in maiore discrimine res vertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium, quod obsidebat, erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 568:1)
nullum erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnae, summi infimique aeque intenti erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 582:1)
diversa cornua dextrum ad castra Samnitium, laevum ad urbem tendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 605:4)
prior aliquanto Volumnius castra cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 606:1)
Scipio, nisi in primo pavore priusquam colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 607:1)
progressus longius ab dextra capta castra videt, ab laeva clamorem in urbe mixtum pugnantium ac paventium fremitu esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 611:1)
primis ferme tenebris, cum in conspectu iam castra, iam Aquiloniam habuissent, clamor eos utrimque par accidens sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 627:1)
deinde regione castrorum, quae incensa ab Romanis erant, flamma late fusa certioris cladis indicio progredi longius prohibuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 628:1)
eodemque die Aquilonia et Cominium deflagravere et consules cum gratulatione mutua legionum suaque castra coniunxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 635:1)
castris deinde positis moenibus hostem inclusit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 653:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION