라틴어 문장 검색

An cui de meo sestertium sedecies contuli, huic quadringentorum milium paulo amplius tertiam partem ex adventicio denegem?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 3:1)
Nam ante aliquot annos, dum intente instanterque pronuntiat, sanguinem reiecit atque ob hoc in Aegyptum missus a me post longam peregrinationem confirmatus rediit nuper;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 6:1)
Ubi dies redditus - is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 20:1)
hoc tertium, quamquam occultaretur, pro comperto habebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 2:2)
eosdem patrimonii tertiam partem conferre iussit in ea quae solo continerentur, deforme arbitratus - et erat - honorem petituros urbem Italiamque non pro patria sed pro hospitio aut stabulo quasi peregrinantes habere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 4:3)
Tertio die inducta cognitio est multis sermonibus et vario rumore iactata, Iuli Tironis codicilli, quos ex parte veros esse constabat, ex parte falsi dicebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 7:1)
Bis maritum secuta in exsilium est, tertio ipsa propter maritum relegata.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 4:3)
reliquit heredes ex besse nepotem, ex tertia parte neptem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 2:2)
horum uni placuisse perire libertos, alteri relegari, tertio absolvi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 17:2)
Utrumne sententiae duae collatis viribus novissimam periment, an separatim una quaeque tantundem quantum altera valebit, nec magis poterit cum secunda prima conecti quam secunda cum tertia?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 17:3)
Scilicet ut in spectaculis quibusdam sors aliquem seponit ac servat, qui cum victore contendat, sic in senatu sunt aliqua prima, sunt secunda certamina, et ex duabus sententiis eam, quae superior exstiterit, tertia exspectat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 21:5)
Sic ex tribus sententiis duae factae, tenuitque ex duabus altera tertia expulsa, quae, cum ambas superare non posset, elegit ab utra vinceretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 26:1)
Opportune senatus intra diem tertium.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 6:1)
Tertia epistula continebat esse tibi redditam orationem pro Clario eamque visam uberiorem, quam dicente me audiente te fuerit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 5:1)
Hoc altero die, hoc tertio, hoc pluribus, donec homines innutritos mari subiret timendi pudor.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION