라틴어 문장 검색

O testimonium animae naturaliter Christianae!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 5:3)
Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:19)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 3:1)
Ipsi legunt ita scriptum mulctatos se sapientia et intellegentia et oculorum et aurium fruge.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 16:2)
Haec denique testimonia deorum vestrorum Christianos facere consuerunt;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 18:1)
Satis quidem mihi videor probasse de falsa et vera divinitate, cum demonstravi quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus, nec argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis quos deos creditis, ut nihil iam ad hanc causam sit retractandum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 1:1)
Praesident probati quique seniores, honorem istum non pretio, sed testimonio adepti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:5)
Sapientiae testimonium reddidit ei viro qui negabat deos esse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:6)
Dubitabitur, credo, de dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo quod non fuerat non minus quam de morte vacationis et inanitatis inposuit, animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et ipsum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 7:1)
Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 15:2)
Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:3)
Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:1)
Nam saepe censores nascentia cum maxime theatra destruebant moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant, ut iam hic ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humana praerogativa.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:6)
Teneo testimonium caecitatis:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION