라틴어 문장 검색

multi praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 61:2)
portis, qua cuique proximum erat, ea modo quae restinguendo igni forent portantes, in agmen Romanum ruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 65:2)
ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 68:1)
mox eodem patentibus portis Romani accepti, nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in dicionem, factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 74:1)
tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 152:1)
et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso, ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 153:1)
cum P. Scipio caedendo exercitus, agros populando in eam necessitatem hostes compulisset ut supplices pacem peterent, et nemo omnium verius existumare posset, qua mente ea pax peteretur quam qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamve pacem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 300:2)
ita aliena adpetivimus ut de nostris dimicaremus, nec in Italia solum nobis bellum, vobis in Africa esset, sed et vos in portis vestris prope ac moenibus signa armaque hostium vidistis et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 389:1)
ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 513:1)
nam ita abundavit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundate extra portam Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 514:2)
ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam revocata deductaque in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 515:1)
vicinae urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas praesidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 99:1)
Abydeni ne legatis quidem admissis regi portas clauserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 174:1)
primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 246:1)
progressi inde ad frequentia aedificiis loca custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 247:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION