라틴어 문장 검색

forte epulantibus iis, cum iam vino incaluissent, nuntiatum in convivio esse nobilem Boium cum liberis transfugam venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 514:2)
sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, ipse vino et venere amens sanguine hominis in convivio lusisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 523:2)
festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 68:1)
Demetrius per vinum quod excluderetur paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei ignarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 75:1)
"non est res qua erubescam, pater, si die festo inter aequales largiore vino sum usus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 167:1)
si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos abstinuissem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 170:1)
tum nisi exsatiati cibo vinoque arma non capiebant, dispersi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset hostes extra vallum non elaturos signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 329:2)
et ut quibus insuetus liberalior victus esset avidius vino ciboque corpora onerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 23:2)
vino somnoque veri simile esse mersos iacere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 34:1)
at Histrorum pauci qui modice vino usi erant, memores fuerant fugae, aliis somno mors continuata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 39:1)
integraque sua omnia Romani, praeterquam quod vini cibique absumptum erat, receperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 39:2)
venientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obviam cum dimidia copiarum parte denuntiare per vicos urbesque quae viae propinquae sunt coepit ut commeatus expedirent, frumenti, vini, pecorum ut copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 313:1)
et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 368:2)
gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in vinum, in venerem proniores aliae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 266:2)
Cadus erat vini, inde implevi hirneam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1405)

SEARCH

MENU NAVIGATION