라틴어 문장 검색

Uitam, inquit, illius, quantum hominibus aestimare fas est, quod praesens optime cognoui, per omnia episcopo dignam esse conperi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.3)
Namque ad excitationem uiuentium de morte animae, quidam aliquandiu mortuus ad uitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna, quae uiderat, narrauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.3)
adeo ut, quaeque ille se in locis sanctis memoratu digna uidisse testabatur, cuncta mox iste litteris mandare curauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 2:1)
et ubi causa eius uentilata est, praesente Agathone papa et pluribus episcopis, uniuersorum iudicio absque crimine accusatus fuisse, et episcopatu esse dignus inuentus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:8)
qui in praesenti quidem uita a deceptis hominibus putabantur digni perpetuae gloria coronae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:10)
immo confidenter profiteor plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos extitisse, ex quibus est Adamnan, abbas et sacerdos Columbiensium egregius, qui cum legatus suae gentis ad Aldfridum regem missus, nostrum quoque monasterium uidere uoluisset, miramque in moribus ac uerbis prudentiam, humilitatem, religionem ostenderet, dixi illi inter alia conloquens:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:13)
Quo tempore grauissima Sarracenorum lues Gallias misera caede uastabat, et ipsi non multo post in eadem prouincia dignas suae perfidiae poenas luebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII.15)
nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 628)
gaudeat, ut digna est, uersibus illa meis.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 14)
Sola puellarum digna est cui mollia caris uellera det sucis bis madefacta Tyros, possideatque, metit quidquid bene olentibus aruis cultor odoratae diues Arabs segetis, et quascumque niger rubro de litore gemmas proximus Eois colligit Indus aquis.
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae12)
dignior est uestro nulla puella choro.
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae15)
ullae non ille puellae seruire aut cuiquam dignior illa uiro.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 127)
Euander tum ea profugus ex Peloponneso auctoritate magis quam imperio regebat loca, venerabilis vir miraculo litterarum, rei novae inter rudes artium homines, venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante Sibyllae in Italiam adventum miratae eae gentes fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 78:1)
rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 151:1)
patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 188:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION