라틴어 문장 검색

Qui vero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo modo viderunt animi natura intellegentis in quam figuram cadere posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 23:7)
sed nos deum nisi sempiternum intellegere qui possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 25:7)
quod vero sine corpore ullo deum vult esse (ut Graeci dicunt ἀσώματον), id quale esse possit intellegi non potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 30:2)
modo enim menti tribuit omnem divinitatem, modo mundum ipsum deum dicit esse, modo alium quendam praeficit mundo eique eas partis tribuit ut replicatione quadam mundi motum regat atque tueatur, tum caeli ardorem deum dicit esse non intellegens caelum mundi esse partem, quem alio loco ipse designarit deum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 33:2)
qui quo sensu beati esse possint intellegi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:3)
quam legem quo modo efficiat animantem intellegere non possumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:2)
si intellegi potest nihil sentiens deus, qui numquam nobis occurrit neque in precibus neque in optatis neque in votis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:5)
Cuius discipuli Aristonis non minus magno in errore sententiast, qui neque formam dei intellegi posse censeat neque in dis sensum esse dicat dubitetque omnino deus animans necne sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:1)
quae est enim gens aut quod genus hominum quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum, quam appellat πρόλημψιν Epicurus id est anteceptam animo rei quandam informationem, sine qua nec intellegi quicquam nec quaeri nec disputari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:4)
cum enim non instituto aliquo aut more aut lege sit opinio constituta maneatque ad unum omnium firma consensio, intellegi necesse est esse deos, quoniam insitas eorum vel potius innatas cognitiones habemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 44:2)
intellegitur enim a beata inmortalique natura et iram et gratiam segregari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:5)
in qua intellegi necesse est eam esse naturam ut omnia omnibus paribus paria respondeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 50:2)
His terroribus ab Epicuro soluti et in libertatem vindicati nec metuimus eos quos intellegimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem atque praestantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 56:1)
Saepe enim de L. Crasso illo familiari tuo videor audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret, paucos tecum Epicureos e Graecia compararet, sed, quod ab eo te mirifice diligi intellegebam, arbitrabar illum propter benivolentiam uberius id dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 58:1)
ex quo equidem existimo tardioris ad hanc sententiam profitendam multos esse factos, quippe cum poenam ne dubitatio quidem effugere potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION