라틴어 문장 검색

ex qua parte lumen oporteat sumere, linea tendatur ab altitudine parietis, qui videtur obstare, ad eum locum, quo oporteat inmittere, et si ab ea linea, in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum videri, in eo loco lumen erit sine inpeditione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장36)
limina enim et trabes structuris cum sint oneratae, medio spatio pandantes frangunt sub lysi structuras;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장6)
Itemque, quae pilatim aguntur aedificia et cuneorum divisionibus coagmentis ad centrum respondentibus fornices concluduntur, extremae pilae in his latiores spatio sunt faciundae, uti vires eae habentes resistere possint, cum cunei ab oneribus parietum pressi per coagmenta ad centrum se prementes extruderent incumbas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장11)
deinde in frontibus anterides, sive erismae sunt, una struantur, eaeque inter se distent tanto spatio, quanta altitudo substructionis est futura, crassitudine eadem, qua substructio;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장17)
item in extremis angulis cum recessum fuerit ab interiore angulo spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signetur, et ab his signis diagonios structura conlocetur, et ab ea media altera coniuncta cum angulo muri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장21)
asseres directi disponantur inter se ne plus spatium habentes pedes binos, et hi maxime cupressei, quod abiegnei ab carie et ab vetustate celeriter vitiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장2)
Postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris, propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico more aut comico seu satyrico designarent, ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장4)
ideo diutius non potest permanere, sed brevi spatio fit frigida.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장30)
Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장5)
hoc autem erit venter, quod Graeci appellant *κοιλίαν. deinde cum venerit adversus clivum, ex longo spatio ventris leniter tumescit, exprimatur in altitudinem summi clivi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장30)
Ergo eorum virorum cogitata non solum ad mores corrigendos, sed etiam ad omnium utilitatem perpetuo sunt praeparata, athletarum autem nobilitates brevi spatio cum suis corporibus senescunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말47)
namque in his locis naturalis potestas ita architectata est conlocavitque cardines tamquam centra, unum a terra inmani <spatio> in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum trans contra sub terra in meridianis partibus, ibique circum eos cardines orbiculos circum centra uti in torno perfecit, qui graece π́ολοι nominantur, per quos pervolitat sempiterno caelum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장7)
Sol autem signi spatium, quod est duodecuma pars mundi, mense vertente vadens transit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장19)
ita XII mensibus XII signorum intervalla pervagando cum redit ad id signum, unde coeperit, perficit spatium vertentis anni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장20)
Mercurii autem et Veneris stellae circa solis radios uti per centrum eum itineribus coronantes regressus retrorsus et retardationes faciunt, etiam stationibus propter eam circinationem morantur in spatiis signorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION