라틴어 문장 검색

"Mater mea et fratres mei hi sunt, quicumque faciunt voluntatem patris mei, qui in caelis est."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:23)
Erras, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:4)
Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:1)
Animadverte, frater:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:10)
Quod si te quoque ad eundem ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, timebo de lapsu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:12)
Inferius, frater, accumbe, ut minore veniente sursum iubearis accedere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:12)
Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne verbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die iudicii, cum etiam convicium in fratrem homicidii sit reatus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:16)
Quid agis, frater, in saeculo, qui maior es mundo?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:5)
Ut haec tibi, frater, dicere, ut his interesse contingat, qui nunc labor durus est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:15)
"Et ne aliquis etiam de sanguinis sibi propinquitate confideret, in inlicitum Thamar sororis Amnon frater exarsit incendium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:33)
"Frater sororem virginem deserit, caelibem spernit virgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant carnale commercium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:61)
Cave ne domum exeas, ne velis videre filias regionis alienae, quamvis fratres habeas patriarchas et Israhel parente laeteris:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:10)
Frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:21)
Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:34)
Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION