라틴어 문장 검색

sint igitur vestro mea commendata favore carmina, non possum pro quibus ipse loqui, scripta placent a morte fere, quia laedere vivos livor et iniusto carpere dente solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 439)
non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis, nec prohibet tibi me scribere teque mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 66)
ergo mutetur scripti sententia nostri, ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 74)
cur igitur, si me videam delinquere, peccem, et patiar scripto crimen inesse, rogas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 98)
nil tamen e scriptis magis excusabile nostris, quam sensus cunctis paene quod unus inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 915)
da veniam scriptis, quorum non gloria nobis causa, sed utilitas officiumque fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 931)
hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis, quasque alias gentes barbarus Hister habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 216)
ecce domo patriaque carens oculisque meorum, naufragus in Getici litoris actus aquas, qua tamen inveni vultum diffundere causa possim, fortunae nec meminisse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 43)
et prius hic nimium nobis conterminus Hister in caput Euxino de mare vertet iter, utque Thyesteae redeant si tempora mensae, Solis ad Eoas currus agetur aquas, quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum, arguat ingratum non meminisse sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 623)
atque ego si fatis genitus melioribus essem et mea sincere curreret axe rota, quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset lingua salutandi munere functa tui, gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis, nec minus ille meus quam tuus esset honor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 93)
tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta fovisti lacrimis vulnera nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 112)
haec ubi non patria perlegi scripta Camena, venit et ad digitos ultima charta meos, et caput et plenas omnes movere pharetras, et longum Getico murmur in ore fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1322)
non loca, sed mores scriptis vexavit amaris Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1417)
et Marius scripti dexter in omne genus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 169)
"hac ego Saturnum memini tellure receptum caelitibus regnis a Iove pulsus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권134)

SEARCH

MENU NAVIGATION