라틴어 문장 검색

inde ad Hellesponti fauces navigat et decem navibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 96:1)
et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 161:1)
approbantibus cunctis et ad eam quam habebat classem, adsumptis tribus quadriremibus, navigat Patara.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 175:2)
tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 255:1)
Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum, derectis ante portum navibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante navale proelium cursum ab Samo intenderat, navigat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 354:1)
dein, cum longius certamen fieret et Romanorum ex propinquis castris facili subsidio cresceret , regii fessi iam et plures non sustinentes recipere se conati circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 429:2)
laevum cornu non egere videbatur obiectis talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripaeque deruptae claudebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 446:1)
namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas dum applicant se suis ripam nudantes, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 484:1)
nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 485:1)
tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae quam itineris ordinati modo multis armis virisque relictis flumen traiecerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 23:1)
urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 42:1)
dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco castra posita esse, dividere copias placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 47:2)
Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte aggredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 49:1)
hinc alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo legati ab Alabandis venerunt, ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 142:1)
ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto delectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 156:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION