라틴어 문장 검색

Intrauit autem praefata regis Osuiu filia Deo dedicanda monasterium, quod nuncupatur Heruteu, id est insula cerui, cui tunc Hild abbatissa praefuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:16)
in quo memorata regis filia primo discipula uitae regularis, deinde etiam magistra extitit, donec conpleto undeLX annorum numero, ad conplexum et nuptias sponsi caelestis uirgo beata intraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 2:2)
Nam et coniugi uestrae, nostrae spiritali filiae, direximus per praefatos gerulos crucem clauem auream habentem de sacratissimis uinculis beatorum Petri et Pauli apostolorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 2:1)
Erat autem filia Eanfridi fratris AEnheri, qui ambo cum suo populo Christiani fuere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:5)
ACCEPIT autem rex Ecgfrid coniugem nomine Aedilthrydam, filiam Anna regis Orientalium Anglorum, cuius sepius mentionem fecimus, uiri bene religiosi, ac per omnia mente et opere egregii;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX].2)
Quod nimirum somnium ueraciter in filia eius, de qua loquimur, expletum est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:16)
Ubi cum uenissemus, inquit, et magno uniuersorum gaudio suscepti essemus, indicauit nobis abbatissa, quia quaedam de numero uirginum, quae erat filia ipsius carnalis, grauissimo langore teneretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.4)
At illa instantius obsecrans pro filia, quam oppido diligebat, nam et abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit, ut ad languentem intraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.11)
et insuper offerebat, ut, si uellet, partem Galliarum non minimam illi regendam committeret, ac filiam fratris sui uirginem illi coniugem daret, eumque ipse loco adoptiui semper haberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:13)
Anno DCXXVI, Eanfled, filia Aeduini regis, baptizata cum XII in sabbato pentecostes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 1:18)
Hic placatus erat, seu quis libaverat uva, Seu dederat sanctae spicea serta comae, Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat Postque comes purum filia parva favum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1014)
et fetus matrona dabit, natusque parenti oscula comprensis auribus eripiet, nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti balbaque cum puero dicere uerba senem.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 545)
"Tantum cara tibi quantum nec filia matri, quantum nec cupido bella puella uiro, pro qua sollicitas caelestia numina uotis, quae tibi securos non sinit ire dies et, cum te fusco Somnus uelauit amictu, uanum nocturnis fallit imaginibus, carminibus celebrata tuis formosa Neaera alterius mauultl esse puella uiri, diuersasque suas agitat mens impia curas, nec gaudet casta nupta Neaera domo."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 424)
Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo scortum quam Serui filia Sulpicia:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 162)
ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION