라틴어 문장 검색

tandem Rōmam accessit sed urbem intrāre nōn ausus est;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit4)
‘quid agis? ergō tandem Rōmam redīre ausus es.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit24)
merīdiē negōtiīs cōnfectīs domum redīre solēbat.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit51)
omnēs convīvae gaudēbant Pompēium incolumem Rōmam rediisse;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit25)
cum in tablīnum intrāvissent, Maecēnās ad mēnsam sedēbat librum legēns.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Maecēnātī commendātur13)
"tunc neque more probo videas nec voce serena ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu, tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe?"
(페르시우스, 풍자, satire 118)
"iam clarum mane fenestras intrat et angustos extendit lumine rimas;"
(페르시우스, 풍자, satire 32)
servitium acre te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat quod nervos agitet;
(페르시우스, 풍자, satire 565)
"iam triplex, iam mihi quarto, iam decies redit in rugam."
(페르시우스, 풍자, satire 658)
Postquam lustravi oculis totam urbem, in cellulam redii, osculisque tandem bona fide exactis alligo artissimis complexibus puerum fruorque votis usque ad invidiam felicibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:1)
Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:3)
Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem adsentationem flectentibus intravit ipsa, una comitata virgine, sedensque super torum meum diu flevit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:1)
Idem ex altera parte et ancilla fecit, quae prior venerat, idem virguncula, quae una intraverat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:9)
. . . Intraverunt palaestritae complures et nos legitimo perfusos oleo refecerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:2)
cum duo Syri expilaturi [lagoenam] triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION