라틴어 문장 검색

mores quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 609:2)
legati possessionis ius non mutarunt, causam integram Romam ad senatum reiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 212:3)
id tantum mutatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 317:1)
indicandum tamen est quid omnes bonos in vobis aut offendat aut certe mutatum malint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 543:1)
mutarunt suffragia regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus discripserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 602:1)
genera autem fraudis duo mutandae viritim civitatis inducta erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 90:1)
deinde ut lege caverent ne quis quem civitatis mutandae causa suum faceret neve alienaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 93:2)
ad legem et edictum consulis senatus consultum adiectum est ut dictator, consul, interrex, censor, praetor, qui nunc esset quive postea futurus esset, apud eorum quem qui manu mitteretur, in libertatem vindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret, civitatis mutandae causa manu non mittere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 105:1)
erant autem magnae partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret ut quae sub dicione eius urbes essent, nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 42:1)
inde - recepti enim sine cunctatione erant - Thebas iam mutatis animis revocati decretum faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 460:1)
magis et litterae et verba legatorum benigne sunt audita quam momentum ad mutandos animos habuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 486:1)
postquam nihil ex eo quod primo responderat mutabat, desperata pace ad Sycurium unde profectus erat redit, belli casum de integro temptaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 690:1)
et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multaeque aliae primae classis, extemplo principes civitatis in conspectu populi anulis aureis positis vestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 184:2)
satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem Stratum venisse, mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, adversus quos venerat, iunxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 245:1)
stationum quoque morem mutavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION