라틴어 문장 검색

sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, admirando inridebat, calebat in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장4)
Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장7)
vox gestus et omnis actio sine lepore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:5)
actio vero eius habebat et in voce magnum splendorem et in motu summam dignitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:7)
Erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam causas diceret, adulescens est mortuus - is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:1)
autem Lentulus Marcellinus nec umquam indisertus et in consulatu pereloquens visus est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora, facetus satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:3)
Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus sententiis et splendore vocis et dignitate motus fit speciosum et inlustre quod dicit, omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem oratoris putem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:1)
Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam confecerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:3)
Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce motu forma etiam magnificam et generosam quodam modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 1:4)
vox canora, verba non horrida sane, ut plena esset animi et terroris oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:5)
ubi ardor animi, qui etiam ex infantium ingeniis elicere voces et querelas solet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 3:3)
subsellia grandiorem et pleniorem vocem desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 1:5)
Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:4)
Eoque magis hoc eos quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis contentione dicebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 5:4)
Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION