라틴어 문장 검색

plus enim te operae Graecis dedisse rebus video quam putaramus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 152:4)
semper ego existimavi iucundiorem et probabiliorem huic populo oratorem fore, qui primum quam minimam artifici alicuius, deinde nullam Graecarum rerum significationem daret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 153:2)
atque ego idem existimavi pecudis esse, non hominis, cum tantas res Graeci susciperent, profiterentur, agerent seseque et videndi res obscurissimas et bene vivendi et copiose dicendi rationem daturos hominibus pollicerentur, non admovere aurem et, si palam audire eos non auderes, ne minueres apud tuos civis auctoritatem tuam, subauscultando tamen excipere voces eorum et procul quid narrarent attendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 153:3)
quo etiam maior vir habendus est, quoniam illam sapientiam constituendae civitatis duobus prope saeculis ante cognovit, quam eam Graeci natam esse senserunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 154:4)
Sed, ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio, ex tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene disserendi et vera ac falsa diiudicandi, quam verbo Graeco διαλεκτικήν appellaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 157:1)
Itaque cum quosdam Graecos inscriptos libros esse vidissem de ridi- culis, non nullam in spem veneram posse me ex eis aliquid discere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:2)
inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:3)
Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant παρονομασίαν, ut "Nobiliorem mobiliorem" Cato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 256:3)
ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:7)
In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse et Graeco eum verbo appellat εἴρωνα;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 270:1)
" Conliguntur a Graecis, alia non nulla, exsecrationes, admirationes, minationes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 288:1)
Ita apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine consili atque ingeni Atheniensis ille fuisse Themistocles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:4)
Nam et attentum monent Graeci ut principio faciamus iudicem et docilem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:1)
ipsi enim Graeci magis legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:3)
Sed tamen, quoniam est utendum aliquando, non numquam etiam scribendum, vel ut Q. Tuberoni Africanum avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, si quos velimus, laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION