라틴어 문장 검색

hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo proelio conflixit, incruentam victoriam rettulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 188:2)
quo pavore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 210:3)
Maelio tribuno plebis, qui favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Servili Ahalae tulerat, falsis criminibus a Minucio circumventum Maelium arguens, Servilio caedem civis indemnati obiciens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 226:2)
victoriae praemium quod petebatur, ut plebeius crearetur, nullum fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 261:1)
nec ex quo castris castra conlata sunt cessatum a levibus proeliis est, facile patiente dictatore conferendo vires spem universae victoriae temptato paulatim eventu certaminum suos praecipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 292:1)
multa utrimque volnera, multa passim caedes est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 306:2)
messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum iuvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 309:1)
et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum novorum colonorum caede imbutis armis Veientibus sese coniungunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 341:2)
Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 356:2)
infert pavidos fuga in mediam caedem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 368:1)
nec minor caedes in urbe quam in proelio fuit, donec abiectis armis nihil praeter vitam petentes dictatori deduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 373:1)
classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto, ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriae vanum titulum appetivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 376:1)
cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die graves somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 398:1)
nondum fuga certa, nondum victoria erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 407:2)
Volscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium videre quam fugae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 407:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION