라틴어 문장 검색

si sibi eum, quo digna esset, di dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 471:1)
defuisse qui se regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum mallet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 475:2)
quod si sui bene crediderint cives, aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos, quamquam ne sic quidem alienigenae, debere ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 511:1)
ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 536:1)
eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 55:1)
haec dicta volgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:1)
aegrius quam dignum erat tulere Valeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio dari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 84:1)
sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent - id quoque enim traditur - parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 190:2)
nihil dignum memoria actum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 199:3)
fusis Auruncis victor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum Appius et insita superbia animo et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime poterat, ius de creditis pecuniis dicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 279:1)
in Veientes nihil dignum memoria gestum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 472:3)
et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 516:2)
bovem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 114:2)
optimus maximus exsulum atque servorum saeptus armis nulla humana ope dignus erat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 217:1)
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION