라틴어 문장 검색

quae nunc mihi hos adulescentes tacitae laudare adhortari, et quod amborum gloriae satis magnum est, agnoscere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:3)
Impetravimus rem nec lege comprehensam nec satis usitatam, iustam tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 7:3)
Quod tibi scripsi, ut te sortitum provinciam praemonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam satis fidas, deinde scias si quis forte te - quod abominor - fallat, paratam ultionem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 7:1)
quamquam multos videmus eius modi certamina sibi cum multa laude sumpsisse, quosque subsequi satis habebant, dum non desperant, antecessisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 4:2)
Nihil enim curae meae satis est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 15:1)
quam satis acribus oculis, quamquam adhuc lippus, pinguissimam vidi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 4:2)
Quin immo denuntio, ut illum et domi et intra domum atque etiam intra cubiculi limen exspectes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 1:2)
Hos Quadratus non in theatro, non domi spectabat, nec illa exigebat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 4:2)
Erat expeditum omnibus remittere aequaliter, sed non satis aequum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 2:2)
Mihi autem egregium in primis videtur ut foris ita domi, ut in magnis ita in parvis, ut in alienis ita in suis agitare iustitiam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 2:3)
Quid enim senatui pulchrius, quam ut erga Pallantem satis gratus videretur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 6:1)
Atque ego arbitror illis etiam, quibus plurimarum rerum agitatio frequens nihil esse ignotum patiebatur, genus quaestionis quod adfero ad te aut non satis tritum aut etiam inexpertum fuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 11:1)
Proinde hoc domi hoc foris hoc in omni vitae genere teneamus, ut nobis implacabiles simus, exorabiles istis etiam qui dare veniam nisi sibi nesciunt, mandemusque memoriae quod vir mitissimus et ob hoc quoque maximus Thrasea crebro dicere solebat:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 3:1)
Incipio enim satis absolutum existimare, de quo tanta diversitate regionum discreta hominum iudicia consentiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 2:2)
Ego et modestius et constantius arbitratus immanissimum reum non communi temporum invidia, sed proprio crimine urgere, cum iam satis primus ille impetus defremuisset et languidior in dies ira ad iustitiam redisset, quamquam tum maxime tristis amissa nuper uxore, mitto ad Anteiam - nupta haec Helvidio fuerat -;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION