라틴어 문장 검색

Hic cum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem sub onere nobilitatis laborantem, princeps iam civitatis et pecunia et gratia subinde de Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum ;
(세네카, 행복론, Liber II 118:1)
Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas unius animi bona sunt ;
(세네카, 행복론, Liber IV 35:4)
Emis a medico rem inaestimabilem, vitam ac bonam valetudinem, a bonarum artium praeceptore studia liberalia et animi cultum ;
(세네카, 행복론, Liber VI 67:1)
Adice, quod talium studiorum traditio miscet animos ;
(세네카, 행복론, Liber VI 84:1)
Flentium corpora ac repugnandum diligens cura fovent et, ne membra libertas immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt et mox liberalia studia inculcant adhibito timore nolentibus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 114:2)
ad ultimum audacem iuventam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant.
(세네카, 행복론, Liber VI 114:3)
" Quemadmodum," inquit, " magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub adversario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene ac diligenter exercuit et eorum occasiones intentus expectat (neque enim refert, quam multa sciat, si scit, quantum victoriae satis est), sic in hoc studio multa delectant, pauca vincunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 5:1)
Nam de illis nemo dubitabit, quin operose nihil agant, qui litterarum in- utilium studiis detinentur, quae iam apud Romanos quoque magna manus est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 74:3)
Ecce Romanos quoque invasit inane studium supervacua discendi.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 76:1)
Dubitare se interim Fabianus noster aiebat, an satius esset nullis studiis admoveri quam his implicari.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 82:4)
Istum animi vigorem rerum maximarum capacissimum a ministerio honorifico quidem sed parum ad beatam vitam apto revoca et cogita non id egisse te ab aetate prima omni cultu studiorum liberalium, ut tibi multa milia frumenti bene committerentur ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 112:1)
Non derunt et frugalitatis exactae homines et laboriosae operae ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 112:3)
Uter autem praeceptor liberali- bus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si memoria illis non constiterit aut si parum agilis in legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et verecundia emendare ac docere malit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 100:2)
magis irascetur a communi frugalitate desciscentibus, si paucos esse eos viderit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 136:3)
Alios adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios imposita legatio, alios luxuria opportunum et opulentum vitiis locum quaerens, alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 28:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION