라틴어 문장 검색

auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 445:4)
is praecedens militum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium, imperiis oboedientissimum militem, si licet, dictator, inquit condemnatum se universus exercitus a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis oravit me ut suam causam apud te agerem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 125:1)
aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 92:1)
nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium expers est qui ignoret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 123:1)
ceterum id minus miror obscurum esse de hostium duce dedito missoque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 215:1)
miremur si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim annorum fortuna variaverit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 264:1)
quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 585:2)
haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 610:1)
utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 95:1)
cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem - sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus - ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio quod mihi vobiscum est ad vos veni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 128:1)
mirari se quinam pectora semper impavida repens terror invaserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 297:1)
ibi cum velut ad finem viae equites constitissent, miranti Hannibali quae res moraretur agmen nuntiatur rupem inviam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 371:2)
id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi, quanam Alpes transient, et volgo credere Poenino - atque inde nomen ei iugo Alpium inditum - transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 391:1)
"ne genus belli neve hostem ignoretis, cum iis est vobis, milites, pugnandum quos terra marique priore bello vicistis, a quibus stipendium per viginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 410:1)
pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso victo circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 454:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION