라틴어 문장 검색

Absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsum domini sobria castitate conservant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:3)
Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne verbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die iudicii, cum etiam convicium in fratrem homicidii sit reatus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:16)
Loth, amicus Dei, in monte salvatus et de tot millibus populis solus iustus inventus inebriatur a filiabus suis;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:31)
et licet putarent genus hominum defecisse et hoc facerent liberorum magis desiderio quam libidinis, tamen virum iustum sciebant hoc nisi ebrium non esse facturum;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:32)
Nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur adtentius, quod electum est, quia illud iudicii est, hoc laboris, et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:3)
Teste est tribunal, ante quod iacui, iudicium teste est, quod timui - ita mihi numquam contingat talem incidere quaestionem!
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:23)
"Non occidet dominus fame animam iusti:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:41)
"Iuvenior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:42)
"Si in iudiciis et litibus ieiunatis et percutitis pugnis humilem, ut quid mihi ieiunatis?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:135)
"Abel iustus occiditur;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:195)
scit se eius amplexare pedes, cuius paulo ante iudicium pertimescebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:8)
videbat dominus et subsannabat eos, et miserum servum suum futuro eum eis iudicio reservabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:5)
Omnium paene iudicio dignus summo sacerdotio decernebar;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:2)
gaudeat episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit sacerdotes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:37)
Neque vero illa iusta est excusatio:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION