라틴어 문장 검색

Si Israel spectabiles res gestas Dei amoris memorabat, quae eius confessionis cardinem efficiebant et visum eius fidei patefaciebant, nunc Iesu vita tamquam locus apparet consummati Dei interventus, eius pro nobis summa amoris manifestatio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:7)
« Tabula illa picta efficeret etiam ut quis fidem amitteret ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:6)
Si Patris amor non effecisset ut Iesus a mortuis resurgeret, si vitam eius corpori restituere nequisset, tunc non esset prorsus credibilis amor, qui etiam mortis tenebras discuteret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:6)
Utpote cum Iesus Filius sit, quoniam absolute in Patre sistit, mortem vincere et efficere ut vita in plenitudine splendesceret potuit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:9)
Ut nos eum cognoscere, recipere ac sequi sineret, Dei Filius nostram carnem sumpsit, atque sic eius Patris visio humana etiam ratione per temporis iter cursumque effecta est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 28:1)
Corporis imago credentem meram partem alicuius universitatis anonymae, merum elementum magni cuiusdam machinamenti efficere non vult, sed potius vitalem Christi cum credentibus omniumque inter se credentium coniunctionem extollit (cfr Rom 12,4-5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:7)
Fides tunc in christiano operatur, initio sumpto a recepto dono, ab Amore qui ad Christum trahit (cfr Gal 5,6) atque efficit ut iter Ecclesiae communicetur, in historia peregrinae ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:18)
Graeca Bibliorum Hebraicorum versio, Septuaginta versio, quae Alexandriae Aegypti effecta est, sic Isaiae prophetae conversa verba ad Achaz regem est interpretata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:2)
Agitur de relationali modo inspiciendi mundum, qui mutua cognitio efficitur, visio in alterius visione et communis visio omnium rerum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:5)
Eo quod evangelicus nuntius philosophicam doctrinam apud antiquos convenit, id decretorium fuit iter ut ad omnes gentes perveniret Evangelium, idque effecit ut fides et ratio inter se agerent, quod saeculorum decursu usque ad nostram aetatem increbruit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:3)
Attamen, occursus hic cum Deo Verbi non effecit ut sanctus Augustinus lumen et visionem recusaret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:1)
Verbum acceptum responsio ac confessio efficitur, et ideo pro aliis resonat, quos ad credendum hortatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:7)
Amor qui Spiritus est, qui in Ecclesia commoratur, omnia tempora inter se coniuncta servat atque Iesu contemporales nos reddit, et ita ipse dux efficitur in nostro fidei itinere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:19)
Panis et vinum in corpus et sanguinem Christi convertuntur, qui praesens efficitur suo in paschali itinere ad Patrem:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:9)
Ille quidem verba symboli Credo in veritate proferre nequit, quin hac de causa non transformetur, quin immittatur in historiam amoris qui eum amplectitur, qui eius extendit exsistentiam eumque participem efficit ingentis communionis, ultimi subiecti Credo pronuntiantis, videlicet Ecclesiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION