라틴어 문장 검색

at illa, ut vobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 56:4)
placet igitur tibi, Cato, cum res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 68:2)
Etsi facit hic quidem, inquam, Piso, ut vides, ea, quae praecipis, tamen mihi grata hortatio tua est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:6)
vitae autem degendae ratio maxime quidem illis placuit quieta, in contemplatione et cognitione posita rerum, quae quia deorum erat vitae simillima, sapiente visa est dignissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 15:5)
nam aut voluptas adiungi potest ad honestatem, ut Calliphonti Dinomachoque placuit, aut doloris vacuitas, ut Diodoro, aut prima naturae, ut antiquis, quos eosdem Academicos et Peripateticos nominavimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 29:3)
Utrum igitur tibi non placet, inquit, virtutisne tantam esse vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:6)
in virtute enim sola et in ipso honesto cum sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui potest esse quisquam alius alio beatior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 111:11)
Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de beata vita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 113:6)
Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 113:7)
hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 125:4)
quod quoniam non placet, aperta simplexque mens nulla re adiuncta, quae sentire possit, fugere intellegentiae nostrae vim et notionem videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 27:1)
placet enim omnibus fere mihique ipsi in primis deos esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 62:3)
Confugis ad aequilibritatem (sic enim ἰσονομίαν si placet appellemus) et ais, quoniam sit natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 109:5)
illud autem quod vincit haec omnia, rationem dico et, si placet pluribus verbis, mentem consilium cogitationem prudentiam, ubi invenimus unde sustulimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 18:5)
cui duo placet esse motus, unum suum alterum externum, esse autem divinius quod ipsum ex se sua sponte moveatur quam quod pulsu agitetur alieno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION