라틴어 문장 검색

omnium primum, ut erat diligentissimus religionum cultor, quae ad deos immortales pertinebant rettulit et senatus consultum facit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 528:1)
"adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habuerim, quoad Ardeae vixi, quam quod procul ab his certaminibus eram, et ob eadem haec non si miliens senatus consulto iussu revocaretis, rediturus unquam fuerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 536:1)
Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus collegiumque ad id novum auctore senatu condidimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 556:2)
sed rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod cum senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis revertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 579:2)
qua voce audita et senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa adprobavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:1)
cum Galli Senones Clusium obsiderent et legati a senatu missi ad conponendam inter eos et Clusinos pacem pugnantes contra Gallos starent in acie Clusinorum, hoc facto eorum concitati Senones urbem infesto exercitu petierunt, fusisque ad Aliam Romanis cepere urbem praeter Capitolium, quo se iuventus contulerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha11)
hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent, nulla de re prius quam de religionibus senatum consuluere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 9:1)
quorum legati opem rebus adfectis orantes cum senatum adissent, decretum tulere ut dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 28:2)
revocati quoque in urbem senatus consulto a Veiis, qui aedificandi Romae pigritia occupatis ibi vacuis tectis Veios se contulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 41:1)
et de Latino Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 58:1)
itaque senatus dis agere gratias quod Camillus in magistratu esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 62:2)
conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus confusus animo gratias egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 63:1)
ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se iam quartum creasset, magnum a senatu talibus de se iudiciis maximum tam honoratorum collegarum obsequio iniungi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 64:1)
sed quia nisi magno apparatu, tormentis machinisque, tam valida urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 92:1)
igitur senatui cum Camillo agi placuit ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION