라틴어 문장 검색

laevae vero cymbium dependebat aureum, cuius ansulae, qua parte conspicua est, insurgebat aspis caput extollens arduum, cervicibus late tumescentibus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:5)
"Inde primigenii Phryges Pessinuntiam deum Matrem, hinc autochthones Attici Cecropeiam Minervam, illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam, Siculi trilingues Stygiam Proserpinam, Eleusini vetustam deam Cererem, Iunonem alii, Bellonam alii, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et qui nascentis dei solis inchoantibus illustrantur radiis Aethiopes utrique priscaque doctrina pollentes Aegyptii, caerimoniis me propriis percolentes, appellant vero nomine reginam Isidem."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:3)
ex alia vero parte multum recedens spatiosa dilatione adhaerebat ansa, quam contorto nodulo supersedebat aspis squameae cervicis striato tumore sublimis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:8)
Quamquam enim connexa, immo vero inunita ratio numinis religionisque esset, tamen teletae discrimen interesse maximum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:2)
brevem vero sermonem facio,
(ARCHIPOETA, I13)
nobis vero mundo fruentibus,
(ARCHIPOETA, I177)
tales versus facio, quale vinum bibo;
(ARCHIPOETA, IV53)
qualiter subactus est Tuscus inimicus,
(ARCHIPOETA, IV63)
tu vero ne timeas, praesul, sed exulta.
(ARCHIPOETA, V36)
tales versus facio, quales numquam scripsi:
(ARCHIPOETA, V94)
quando vero et aetate erat provectior et incessabilius die noctuque, immo omnibus istius insulae medicis incognitis infirmitatibus, internisque atque externis regiae potestatis sollicitudinibus, necnon et paganorum terra marique infestationibus occupatus, immo etiam perturbatus, magistros et scriptores aliquantula ex parte habebat, legere ut non poterat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:3)
Reliqui vero, qui evaserunt, pacem cum paganis pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:10)
Decreverant ergo Christiani, ut Aethered rex cum suis copiis contra duos paganos reges sumeret proelium, Aelfred vero, suus frater, cum suis cohortibus contra omnes paganorum duces belli sortem sumere debere sciret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:1)
ipse vero Hlothuuicus germanus Karoli regis Francorum, patris Iuthittae, reginae praedictae, erat:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 70 73:3)
Hlothuuic vero ille filius Caroli Pipini.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 70 73:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION