라틴어 문장 검색

hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 128:5)
non potes hanc salva dissimulare fide, confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras - iure venit cultos ad sibi quisque deos - flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris, busta sui fiant ut propiora viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 255)
quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum, ius aliquod tecum fratris amicus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 731)
huc quoque venturum mihi se iurare solebat non nisi te longae ius sibi dante viae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 916)
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen avorum sed probitas magnos ingeniumque facit, iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 918)
carmina iure damus raros testantia mores, ut tua venturi nomina, Celse, legant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 920)
esse quidem fateor meritam post Caesaris iram difficilem precibus te quoque iure meis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 210)
ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso lenior, offensus qui mihi iure fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 326)
iure igitur studio confinia carmina vestro et commilitii sacra tuenda putas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 525)
cunctaque cum mea sint propenso nixa favore, praecipuum veniae ius habet ille liber.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 49)
his ego defectus dubiisque auctoribus usus ad vestri venio iure favoris opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 419)
forsitan haec domino Busiride iure timeres, aut solito clausos urere in aere viros, desine mitem animum vano infamare timore, saeva quid in placidis saxa vereris aquis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 622)
aut reget ille suos dicendo iura Quirites, conspicuum signis cum premet altus ebur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 59)
Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas, ut positis reddas iura sub axe locis, aspicis en praesens, quali iaceamus in arvo, nec me testis eris falsa solere queri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 71)
ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis, quae semper maneant inlabefacta precor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 84)

SEARCH

MENU NAVIGATION