라틴어 문장 검색

ubi primum reliquiis pugnaeque et fugae collectis, cum perexigua manu semiermium militum Chalcidem se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 240:2)
Isidorus ab Cenaeo Demetriadem, si forte eo deferret fuga regem, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 250:3)
sed quia post fugam regis, cuius fiducia officio decessissent, non addidissent pertinaciam culpae, in fidem receptas esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 267:2)
is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 368:1)
turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio adverso fuga delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 380:1)
neque ita multo post primum ab laevo cornu fuga coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 503:1)
Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugae finem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 506:2)
tum vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et velut fuga in naves fieri, cum se maria terraque simul cernerent circumventos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 122:1)
caedes passim fugaque per campos facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 233:1)
itaque iam haud dubie dextrum cornu hostium in fugam inclinabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 266:2)
tum et Hannibal quaeque circa eum naves erant capessunt fugam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:1)
consurrexere omnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium prope una voce omnes ut sequerentur exclamaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 270:1)
Chiorum maritimam oram depopulati cum omnis generis praeda revertentes postquam videre ex alto classem, in fugam verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 311:1)
quod ubi Eudamus qui cogebat agmen vidit, non posse aequare ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro cornu, concitat naves - et erant Rhodiae longe omnium celerrimae tota classe - aequatoque cornu praetoriae navi, in qua Polyxenidas erat, suam obiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 337:1)
ceterum, postquam alias circumventas, praetoriam navem Polyxenidae relictis sociis vela dantem videre, sublatis raptim dolonibus - et erat secundus petentibus Ephesum ventus - capessunt fugam quadraginta duabus navibus in ea pugna amissis, quarum decem tres captae in potestatem hostium venerunt, ceterae incensae aut demersae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 345:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION