라틴어 문장 검색

si modo verum ipsi nobis dicere voluerimus, pluris litem nostram aestimabimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 147:3)
Semper futurum aliquid quod te offendat existima.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 170:5)
Non ambitiosus magno aestimata proiecit insignia honoremque delatum reppulit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:7)
Non vis ergo admoneam eos, qui iram summa potentia exercent et argumentum virium existimant et in magnis magnae fortunae bonis ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem dici possit irae suae captivus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 25:2)
Ne irascamur praestabimus, si omnia vitia irae nobis subinde proposuerimus et illam bene aestimaverimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 30:1)
nemo animum facientis, sed ipsum aestimat factum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 73:3)
Quid enim facilius fuit Antigono quam duos manipulares duci iubere, qui incumbentes regis tabernaculo faciebant, quod homines et periculosissime et libentissime faciunt, de rege suo male existimabant ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 133:1)
his tamen non ignoscimus id facientibus, quod nisi facerent improbaremus, immo, quod est incredibile, saepe de facto bene existimamus, de faciente male.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 173:3)
Inde, inquam, vobis ira et insania est, quod exigua magno aestimatis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 198:2)
pendemus enim toti ex alienis iudiciis et id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum petendumque est, nec viam bonam ac malam per se aestimamus, sed turba vestigiorum, in quibus nulla sunt redeuntium.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 5:1)
Ad haec quaerenda natus, aestima, quam non multum acceperit temporis, etiam si illud totum sibi vindicat.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 31:1)
Nec ille sine actione contemplatus nec hic sine contemplatione agit, nec ille tertius, de quo male existimare consensimus, voluptatem inertem probat, sed eam, quam ratione efficit firmam sibi ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 41:3)
Democritus divitias proiecit onus illas bonae mentis existimans.
(세네카, De Providentia, book 1 67:1)
Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:1)
Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse quam possumus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION