라틴어 문장 검색

"Populus nos Campanus legatos ad vos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium praesens a vobis petitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 304:2)
nunc, misericordia vestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope divina humanaque indigni videamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 306:1)
omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam vestrumque auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui, ea implorantibus aliis dum supra vires suas praestant, ante omnes ipsi in hanc necessitatem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 314:1)
sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra, ne bello quidem arbitror vobis opus fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 320:3)
itaque umbra vestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, vestrum id omne existimaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 321:2)
auxilio vos, Campani, dignos censet senatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:1)
commoti patres vice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent adeo infractos gereret animos ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 332:1)
simul in Campanos stimulabat ira tam promptos nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 341:2)
proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 360:1)
digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 392:3)
Campani cum a Samnitibus bello urgerentur, auxilio adversus eos a senatu petito, cum id non inpetrarent, urbem et agros populo R. dediderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha14)
qui nec ut Samnites in pace amicitiam nec ut Campani auxilium in bello petissent, nec in fide populi Romani nec in dicione essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 11:1)
primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis, secundum rorarios, minus roboris aetate factisque, tertium accensos, minimae fiduciae manum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 108:4)
Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 153:1)
venerant et ab Lanuvio Antioque auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 173:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION