라틴어 문장 검색

Praetextata, nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochiae virginis fuit, habitum eius cultumque mutavit et neglectum crinem undanti gradu texuit vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:4)
RETTULIT mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:1)
"mihi iniungis provinciam, ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit, quasi vero episcopalem cathedram teneam et non clausus cellula ac procul a turbis remotus vel praeterita plangam vitia vel vitare nitar praesentia."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:9)
Nunc autem, cum inter fratres procul habitans eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris et videam raro et videar, inpudentissi- mum est eius te verecundiam non sequi, cuius te sequi testeris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:22)
Et hoc dicerem, si fratrem monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:10)
nunc vero, pro dolor, inter matrem atque germanum - et matrem viduam fratremque monachum - cur se alienus interserit?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:11)
si autem utrumque non potes et mater quasi dura respuitur, saltim frater placeat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:13)
Si frater asperior est, mollior sit illa, quae genuit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:14)
Non superat amorem matris et fratris nisi solus uxoris affectus.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:18)
Fratris hoc tui mihi narravere lacrimae et intolerabiles per momenta singultus.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:4)
Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:14)
Fac igitur, quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltim fratri reconcilieris.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:1)
Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:13)
Tu esto cum matre, sit ille cum fratre.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:14)
Audentius diliges 1 sodalem fratris tui:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION