라틴어 문장 검색

ego vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, id, quod sum dicturus, exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 205:1)
quod fit vel invidiae gratia vel miserationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:2)
propositis enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:3)
Sed ut non semper necessaria aut utilis est partitio, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 272:1)
namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro digium arbitrabantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 2:2)
si id non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda negligentia aut de infirmitate personarum querendum, contra quas erit iudicatum, aut de gratia, quae testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia, aut videndum, quid causae postea accesserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 14:3)
eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive pecunia videri volumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 54:2)
si potentes, gratiam oportebit incessere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 54:6)
hinc gratia, metu, pecunia, ira, odio, amicitia, ambitu fieri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 64:3)
ex litigatoribus, utri gratia magis valuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 65:4)
sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis est detractus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 215:2)
deinde, cuius rei gratia rogatum est, quid homo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 224:9)
siquidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota ilia de membris humanis adversus ventrem discordantibus fabula.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 239:2)
testimonia sunt enim quodammodo vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta factaque, quia aut honestissima aut verissima videbantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 257:2)
nonnunquam elevandae invidiae gratia, quae asperius dicta sunt, eluduntur, ut a Cicerone Triarius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 328:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION