라틴어 문장 검색

si quid est quod ad testis reservet, ibi quoque nos, ut in ipsa causa, paratiores reperiet quam putabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:7)
de Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 2:5)
Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 3:2)
a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:4)
hoc commodi est quod ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:6)
dum civitas erit, iudicia fient.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:8)
O praeclarum testem, iudices!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 4:3)
neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 3:8)
age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 3:1)
itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 3:1)
in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:2)
in minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati iudiciumque infamiae vocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:3)
in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:4)
in eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:5)
quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter adfectet videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION