라틴어 문장 검색

Impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem, nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque impendere regnum, aut rapere et saevo raptam defendere bello - , et nihil est quod non effreno captus amore ausit nec capiunt inclusas pectora flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:9)
- Prodamne ego regna parentis, atque ope nescio quis servabitur advena nostra, ut per me sospes sine me det lintea ventis virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:28)
Latere inde sinistro Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:7)
Interea Minos Lelegeia litora vastat praetemptatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in vertice canos crinis inhaerebat, magni fiducia regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 4:1)
- Ergo impune feret, vivusque et victor et ipso successu tumidus regnum Calydonis habebit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:16)
Pereat sceleratus et ille spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:19)
Excepi nantemque ferens o proxima mundi regna vagae dixi sortite, tridentifer, undae, In quo desinimus, quo sacri currimus amnes huc ades atque audi placidus, Neptune, precantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:12)
Contra ego turpe deum mortali cedere dixi (nondum erat ille deus), regem me cernis aquarum cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 4:10)
spectant armenta paventque nescia, quem maneat tanti victoria regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:13)
- At tu, Iovis inclita proles, arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete, inque pyram structis, arcum pharetramque capacem regnaque visuras iterum Troiana sagittas ferre iubes Poeante satum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:9)
Tunc erat invalidus Deionidenque iuventae robore Miletum Phoeboque parente superbum pertimuit credensque suis insurgere regnis, haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 40:3)
Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, ingenua de plebe virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:1)
perque leves populos simulacraque functa sepulcro Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem umbrarum dominum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:2)
Per ego haec loca plena timoris, per chaos hoc ingens vastique silentia regni, Eurydices, oro, properata retexite fata.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:11)
Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque humani generis longissima regna tenetis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION