라틴어 문장 검색

Nam etiam si verbum aliquod ex scripto definiendum est quam vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum ex lege praedi quaeritur quae sint ruta caesa, non scripti genus, sed verbi interpretatio controversiam facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 1:5)
sic nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura , et syllogismos, qui est qualitatis, et leges contrariae, quae iisdem, quibus scriptum et voluntas, constant, et ἀμφιβολία, quae semper coniectura explicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 171:1)
Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem divinarum scripturarum, ut in eis quod vult quisque credat, quod non vult non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos viros per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri, nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri et ubi non oporteat.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 5:5)
Sin scripta inter sese dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque conexa et apta, ut, quae paulo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad hoc genus causae tertium transferantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:3)
Sed enim contentus, inquit, ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, ' equus 'ne an 'eques' scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reverendae , quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius versus inspiciendi gratia conduxi et 'eques,' non 'equus,' scriptum in eo versu inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION