라틴어 문장 검색

Quo modo enim contemnerem et inpunitum relinquerem, si et me praesente tantus vester tumultus existeret, quantus me absente etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 1:3)
quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt, sed tamen earum infirmitati, quod opus est, tribuatur, etiam si pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 5:5)
tantum non ideo se putent esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum quale foris invenire non potuerunt.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 5:6)
In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit, ut, si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, et orare voluerint, non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agendum putaverunt.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 7:2)
Quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 8:2)
Nec illas putent feliciores, quia sumunt quod non sumunt ipsae, sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:2)
Nec putare debet, quae in masculo figit oculum et illius in se ipsa diligit fixum, non se videri ab aliis, cum hoc facit;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:11)
An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius quanto sapientius?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:14)
Si autem et post admonitionem iterum vel alio quocumque die id ipsum eam facere videritis, iam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque hoc potuit invenire, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci et competenti severitate coherceri.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:2)
Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est, non negetur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:2)
sed tamen, utrum sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:8)
Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:6)
Sed tamen petenda est venia ab omnium domino, qui novit, etiam eas, quas plus iusto forte corripitis, quanta benivolentia diligatis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:11)
Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri, semper cogitans deo se pro vobis reddituram esse rationem.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:9)
Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adiuvari fateantur per dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus et, eum venerit dominus reddere unicuique secundum opera eius, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit deus, ut in illis ambulemus.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION