라틴어 문장 검색

fuit igitur brevitas illa tutissima, quae est apud Livium in epistola ad filium scripta, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 40:1)
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)
nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:3)
praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장7)
Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장4)
At Fulvia insolentiae Curi causa cognita tale periculum re publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione, quae quoque modo audierat, compluribus narravit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장6)
Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장4)
Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli inpendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enuntiat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장2)
In iis erat Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장9)
Cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fuluio Flacco interfectis acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장3)
post C. Gracchi et C. Fului caedem item vestri ordinis multi mortales in carcere necati sunt:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장12)
et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum, alterum triumuirum coloniis deducendis, cum M. Fuluio Flacco ferro necauerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장3)
levis mihi visus est, cum esset nec mei nec tui corporis, sed qui primo aspectu aut Titi Livii aut Epicuri posset videri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 1:3)
T. Livium, scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentis libros;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 9:8)
FVLVII Sparsi.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION