라틴어 문장 검색

Gaium Caesarem dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia certatim dictandi lectitandique sibi mutuo vindicavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 1:1)
Gaius Plinius pro Attia Variola plus gloriae de centumvirali suggestu domum rettulit, quam cum Marco Ulpio incomparabili principi comparabilem panegyricum dixit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 3:4)
eo quod Gaius Secundus, cuius nos orbitas sequi hoc opere pronuntias, paribus titulis opus epistulare determinet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 1:3)
Bonus vir Gaius Seius, tantum quod Christianus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 1:3)
Nemo retractat, ne ideo bonus Gaius et prudens Lucius, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 1:6)
Ut Brittaniam primus Romanorum Gaius Iulius adierit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.1)
Uerum eadem Brittania Romanis usque ad Gaium Iulium Caesarem inaccessa atque incognita fuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.2)
Fracta est autem Roma a Gothis anno milesimo CLXIIII suae conditionis, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXX, ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam adiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI. 1:6)
quidam Caesonem, alii Gaium praenomen Quinctio adiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 220:2)
Gaius Iulius Masinissae filius, cuius erant totius oppidi agrorum possessiones, cum patre Caesare militavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장103)
Gaius vero filius eius disertus, Gaiusque Tuditanus cum omni vita atque victu excultus atque expolitus, turn eius elegans est habitum etiam orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:1)
Gaium Antistium Reginum in Ambivaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 90장6)
insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem temptante collegam eius Aemilium Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribunorum ingenti mercede defensores parauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 29장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION