라틴어 문장 검색

fugiunt Libo, Thermus, Sylla, Varus, Lentulus, Scipio ex oppidis suis, quae tenuerunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권15)
Pompeio naviganti in somnio apparet Iulia, uxor quondam eius, cruentumque fore bellum praedicit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권1)
Diri tum plena horroris imago Visa caput moestum per hiantes Iulia terras Tollere, et accenso furialis stare sepulcro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:3)
Haereat illa tuis per bella, per aequora signis, Dum non securos liceat mihi rumpere somnos, Et nullum vestro vacuum sit tempus amori, Sed teneat Caesarque dies, et Iulia noctes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:13)
Ut primum moestum tenuere silentia coetum, Lentulus excelsa sublimis sede profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:8)
1 Lentulus patres alloquitur hortaturque ut Pompeium iubeant esse ducem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권2)
Cornus tibi cura sinistri, Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello, Et quarta legione datur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:3)
quos Lentulus omnes Virtutis stimulis et nobilitate dolendi Praecessit, dignasque tulit modo consule voces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:65)
255 Illi renuunt, respondetque Lentulus, hortans ut Aegyptum eat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권17)
oblitus Magni, tibi, Iulia, fratres Obscena de matre dedit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:38)
Ipsa tibi niveo trahet aurea pollice fila Et totam Phrixi Iulia nebit ovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, III4)
Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est Atque intrare domos iussa Pudicitia est, Aut minus aut certe non plus tricesima lux est, Et nubit decimo iam Telesilla viro.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, VII1)
Quis te Phidiaco formatam, Iulia, caelo, Vel quis Palladiae non putet artis opus?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XIII1)
Quod nubis, Proculina, concubino Et, moechum modo, nunc facis maritum, Ne lex Iulia te notare possit:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXII1)
Iam clamor centumque viri densumque corona Volgus et infanti Iulia tecta placent.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXVIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION